라틴어 문장 검색

neque solum aurata tuta aut sparus sed etiam lolligo, lucusta, polypus;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 28장 2:2)
uti cibo serius et rarius, tenui, simplici, molli, calido, exiguo, maximeque holeribus, qualia sunt lapatium, urtica, malua, uel iure etiam concharum musculorumue aut lucustarum:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 6장 14:3)
quod acceptum a quadam Lucusta, uenenariorum indice, cum opinione tardius cederet uentre modo Britannici moto, accersitam mulierem sua manu uerberauit arguens pro ueneno remedium dedisse;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 33장 2:2)
Lucustae pro nauata opera impunitatem praediaque ampla, sed et discipulos dedit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 33장 3:4)
Nuntiata interim etiam ceterorum exercituum defectione litteras prandenti sibi redditas concerpsit, mensam subuertit, duos scyphos gratissimi usus, quos Homerios a caelatura carminum Homeri uocabat, solo inlisit ac sumpto a Lucusta ueneno et in auream pyxidem condito transiit in hortos Seruilianos, ubi praemissis libertorum fidissimis Ostiam ad classem praeparandam tribunos centurionesque praetorii de fugae societate temptauit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 47장 1:1)
Cautus enim metuit foueam lupus accipiterque suspectos laqueos et opertum miluus hamum.
(호라티우스의 첫번째 편지, 1630)
Piscium ritu ac lucustarum et velut muscae et culices conterebantur;
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 4:8)
Occurrit matrona potens, quae molle Calenum porrectura viro miscet sitiente rubetam instituitque rudes melior Lucusta propinquas per famam et populum nigros efferre maritos, aude aliquid brevibus Gyaris et carcere dignum, si vis esse aliquid;
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura I22)
"Dic, passer, cui tot montis, tot praedia servas Apula, tot milvos intra tua pascua lassos?"
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura IX21)
Inde salutatus picae respondet arator, Hinc prope summa rapax miluus astra volat.
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, LIV4)
"Mures, hirundines, milvi non sentire eos sciunt:"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 22장 1:15)
Miluo est quoddam bellum quasi naturale cum corvo;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 125:2)
sed intellexi aliter duci non potuisse, praesertim cum tu neque per Lucustae neque Varronis velles ducere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER TERTIVS, 2장 2:6)
Lucusta non attigerat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER TERTIVS, 2장 2:8)
"dives arat Curibus quantum non miluus errat."
(페르시우스, 풍자, satire 422)

SEARCH

MENU NAVIGATION